Hymn Mariański
Mater Dei Immaculata: Hymn mariański
Galeria fotografii wykonanych w momencie nagrywania hymnu przez wspólnotę marianów z USA, zebranych na kapitule prowincjalnej w Stockbridge w październiku 2006 roku:
Mater Dei Immaculata
Mater Dei Immaculata,
Tibi sonent valde grata
Laeta nostra cantica.
Mariani, qui vocamur,
Nos libenter gloriamur
Tuo sancto nomine.
Salve nobilis Regina,
Cui potentia divina
Omne iubar contulit,
Mariani, qui etc.
In Te copia virtutum,
Quibus doces iter tutum
Ad supernam patriam.
Mariani, qui etc.
Ope Tua singulari
Detur nobis imitari
Tot virtutum cumulum.
Mariani, qui etc.
Deus fuit Tua vita,
Plena spes, pax infinita
Et perenne gaudium.
Mariani, qui etc.
Sitque Deus, o Maria,
In terrestri nostra via
Rex et centrum cordium.
Mariani, qui etc.
Virgo virginum praeclara,
Nobis tessera sit cara:
“Pro Christo et Ecclesia.”
Mariani, qui etc.
Petri navem Tu defende,
Cunctis dexteram protende,
Virgo potentissima.
Mariani, qui etc.
Benedic nostros labores,
Apostolicos sudores
Atque ministerium.
Mariani, qui etc.
Fac, ut animas lucremur
Tuo Nato; fac laetemur
Vultu Dei compotes.
Mariani, qui etc.
Coeli luce, fac, fruantur
Quotquot animae vorantur
Igne purgatorio.
Mariani, qui etc.
Christo Regi laus aeterna,
Honor, virtus sempiterna,
Cum Patre et Paraclito.
Mariani, qui etc.